TORQUIS

TORQUIS
TORQUIS
a Torquendo, quod eslet circulus tortus, Graec. ςτρεπτὸς. Unde quia ex annulis aut catellis Torques plexae erant, Catellae quoque dictae sunt. Ornamentum colli proprie: Sed et in brachio,
adeoque inter armillae genera reperitur. Torquem sane aemulabatur, nisi Torquis fuerit, quem Saxo depintig, Hist. Dan. l. 8. ubi de Gotrico, Detractum, inquit, lacerti torquem accersiti labris inseruit. Quem Refo confestim brachio applicans id cunctis aurô praeditum ostentabat. Vide Thom. Bartholin. de Armill. Veter. §. 4. Inter regia apud Persas insignia, quibus, ut et armillis aureis, acinacibus, aliisque, Satrapae a Regibus donabantur non raro, benevolentiae gratiaeque testandae causâ. Vide Barn. Brislonium de Regno Persar. l. 1. Idem apud Romanos inter dona olim militaria frequens fuit: Hinc L. Siccium Dentatum, Romanorum fortissimum, inter alia Torquibus tribus et octoginta donatum esle, docet A. Gellius, l. 2. c. 12. e quo corriges Val. Maximum, numerum insuper centenarium addentem. Erant aurem iuxta Vegetium, l. 2. c. 7. Torquati, duplares et simplares, Duplares dicebantur, qui ob virtutem duplas consequebantur annonas; Simplares, quibus una et semis annona tribuebatur. Ant. Thysius IC. Not. ad Gellium. Vide quoque Sigonium, de iure Rom. c. 15. C. Paschalius, cum coronae apud Romanos solis civibus darentur, torques iisdem cum auxiliaribus et externis communes fuisse, atque illis aureos, his argenteos datos esse, ibi pretii, hîc solius honoris ratione habitâ, observat, Coron. l. 7. c. 2. ex Plinio l. 33. c. 2. Vide quoque eum eiusdem l. c. 7. Sed et inter Deorum anathemata torques fuêre. Ita enim Galli, post cladem ab Aemilio acceptam, redintegratô cum Romanis bellô, Ariovistô duce, ex hostium exuviis suo Marti torquem aureum vovêre. Quod cum iterum frustra fuislet, Flaminius de torquibus eorum aureum Iovi troparum erexit etc. Bonfinius l. 6. Dec. 1. ex Floro, l. 2. c 4. cuius tropaei imaginem ac memoriam pulchre expreslam habemus in nummo veteri argenteo, cui haec verba inscripta, C. FLAMINI. G. F. ROMA. ut videre est in Fastis Goltzianis. Simile tropaeum, devictis iisdem, erexisle postea Marium, ex Plutarchi Caesare Rycquius notat, Comment. de Capitolio Rom. Nempe Gallos cum auro (quod in torquibus habebant) pugnare solitos, Torquatus indicio est, Plin. l. 33. c. 1. Vide Nonium in Torquis, Livium, l. 33. c. 40. ubi de praelio, quô Gallos caecidit Marcellus an. Urb. Cond. 554. Polybium, l. 2. ubi de Cornelio Cons. Boiorum victore etc. ut et voce Torquatus. Eisdem porro recentiori aevô insigniti Equites Militesque, qui ab Imperatoribus ius militare virtute meruêre suâ, ac Germanis Ritter, Italis Equites Aurati appellantur: de cuiusmodi Equi tum Ordinibus variis, vide Limnaeum de Iure Publ. Aliâ longe ratione Anthropophagorum Brasiliensium torques se habent, uti supra videre est, voce Semicinctium. Plura apud C. Barthium, Adversar. l. 8. c. 15. et Schefferum, Syntagin. de Antiquorum Torquibus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • Trocaz Pigeon — Conservation status Near Threatened (IUCN 3.1) …   Wikipedia

  • Herbert Kynaston — (1809–1878) was high master (headmaster) of St Paul s School, London, for 38 years. He was also a priest in the Church of England and a prebend in St. Paul s Cathedral.BiographyKynaston, second son of Roger Kynaston, by Georgiana, third daughter… …   Wikipedia

  • Titus Manlius Imperiosus Torquatus — Titus Manlius enthauptet seinen Sohn (Kupferstich von 1553) Titus Manlius Imperiosus Torquatus war ein römischer Patrizier aus der Gens Manlia und Konsul in den Jahren 347, 344 und 340 v. Chr. Der Überlieferung nach hat er schon als junger Mann… …   Deutsch Wikipedia

  • Vocabulario indoeuropeo (sustantivos) — Esta es una lista de las raíces protoindoeuropeas más comunes. En general sólo se ofrece la lengua más representativa de cada una de las ramas del indoeuropeo. Todas las palabras se muestran en su declinación más representativa. Contenido 1… …   Wikipedia Español

  • torche — [ tɔrʃ ] n. f. • XIIIe; torce, torque déb. XIIe; lat. pop. °torca, class. torques « torsade, collier » 1 ♦ Techn. Bouchon fait d un tortis de paille qui protège les arêtes des pierres de taille pendant leur transport. Bord d osier roulé d… …   Encyclopédie Universelle

  • torché — torche [ tɔrʃ ] n. f. • XIIIe; torce, torque déb. XIIe; lat. pop. °torca, class. torques « torsade, collier » 1 ♦ Techn. Bouchon fait d un tortis de paille qui protège les arêtes des pierres de taille pendant leur transport. Bord d osier roulé d… …   Encyclopédie Universelle

  • Tross — [trɔs], der; es, e: Gefolgschaft: die Königin mit ihrem Tross. Syn.: ↑ Anhang, Anhänger <Plural>. * * * Trọss 〈m. 1〉 1. die das Gepäck, Verpflegung u. Ausrüstung der Truppe mitführenden Fahrzeuge; Sy Train 2. 〈fig.〉 Gefolge, Gesamtheit der …   Universal-Lexikon

  • FERT — vetus Comitum atqueve adeo Sabaudiae Ducum, uti vocant, divisia est, quam Amedaeum III. vel IV. cognom. Magnum, Sabaudiae Com. post ereptam Turcis ins. Rhodon, a Rhodiis s. Hierosolymitanis, cum Cruce eorum accepisse, ac iuxta singulas suas… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PACIS Ordo — a Pudolpho II. Imperatore instituendus; de quo sic Ioh. Henr. Heideggerus: Meditabatur idem Imperator et Rex Bohemiae rodolphus superstes adhuc Ordinem Pacis, pro conscientiarum libertate, aureae torquis insigni condecorandum ad cuius societatem… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • TORQUATI Equites seu Milites — vide Torquis …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”